- PHRYGIUM
- PHRYGIUMnon raro Mitra dicitur, Phrygum gestamen, aliter quoque Phrygius amictus.Maro, l. 3. Aen. v. 545.Et caput ante aras Phrygiô velatus amictu:quem Giraldus Syntagm. 17. Hist. Deorum, de titulo Romano accipit; Fulgentiusque ad Chalcidium ait, fuisse pallium, quô Sacerdotes ad sacrificium accedentes caput velabant. Sed paulo melius antiquus Iuvenalis Interpres, ad illud Sat. 6. v. 516.———— Phrygiâ vestitur bucca tiarâ:ostendit, Phrygium fuisse tiaram seu galeam Sacerdotis, quae per malas veniens mento subligaretur. Unde lux Valerio Flacco. l. 6. v. 700.Subligat extremâ patriam cervice tiaram.Nec non Senecae, cuius illa sunt, in Thyeste, Actu 4. v. 662.———— Hôc Phrygius locêFixus tiaras Pelopis.Nempe adiectiva vox est, sed absolute sine substantivo posita, ut in Re Vestiaria fieri amat. Subintelligitur autem pileum vel lorum, vel aliquid tale. Vetustiores enim Phrygiam mitram, et Phrygiam tiaram dicebant, quod posteriores absolute Phrygium. Cuius amictus iconem exhibet: sub mystico Attidis ornatu, in Veterum aliquot nummis conspicuam, Pignorius in Magnae Matris Deûm ac Attidis initiis, et ex illo Ans. Solerius de Pileo sect. 11. Hodie in Pontificis Romani habitu Phrygium quoque, quod Isidorus, Orig. l. 19. c. 31. interpretatur, Pileum caput protegentem. Quam notionem ex ipsis Graecis illustrat Eugubinus, ad fin. l. 1. contra Vallam. Car. du Fresne Phrygium, apud recentiores Auctores, sumitur pro praecipuo capitis Pontificii ornamento, quod hodie triplici coronâ insigne est, vulgoque Regnum appellatur Scriptoribus, quô in sloennibus ceremoniis Pontifex Roman. utitur, quodque a Constantino M. Silvestro Pontifici concessum aiunt. Frigium dicitur, in Ep. Callisti II. ad Steph. Camerar. Et frigii quidem corona capiti nostro impositâ, gaudentes exsultantesque per viam sacram, ad Lateranense palatium usque, sollenni ritu nos prosecuti sunt. Sic Sugerius in Ludovico VI. Rege, de Alexandro Pontif. Cumque Turonis apud S. Martinum, ut mos est Romanis, frigium ferens, Laetare Hierusalem celebrâsset. Et infra, de Callisto II. Ibique more Romanô se ipsos praeparantes, multô et mirabili ornatu, circumdantes capiti eius frigium, ornamentum Imperiale instar galeae circulô aureô circumcmnatum, imponant. Ioh. Sarisberiensis Policrat. l. 8. c. 23. de hadriano Pontif. Spinosam, dicit, Cathedram Romani Pontificis, in tantum acutissimis usquequaque consertam aculeis, tantaeque molis, ut robustissimos premat, terat et comminuat humeros Coronam et Phrygium clara merito videri, quoniam ignea sunt etc. E qua Phrygii Pontificii descriptione collegit Car. du Fresne, similis fuisse figurae, quâ Constantini M. Camelaucium, de quo pluribus agit Dissertat. 24. ad Ioinvillam p. 291. Idem vero magni muneris locô subinde et alios gestare permiserunt Pontifices, ut de B. Anselmo Luc. et S. Malachia, habet Baronius A. C. ^085. Aliique.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.